Rozmiar: 15909 bajtów

- 14 -

1251, Juli 15. Mailand.

Papst Innocenz IV. bestätigt die Einsetzung der Cistercienser unter einem Abte zu Kamenz.

Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis . . abbati et conventui monasterii de Caminiz Wratislaviensis diocesis ordinis Cisterciensis salutem et apostolicam benedictionem. Hiis, que ab ecclesiarum prelatis pro ipsarum utilitatibus provide statuuntur, libenter adicimus apostolici muniminis firmitatem, ut intemerata consistunt que nostro fuerint presidio communita Cum igitur, sicut petitio vestra nobis exhibita continebat, venerabilis frater noster . . episcopus Wratislaviensis, intellecto, quod monasterium vestrum lege sibi diocesana subiectum propter maliciam quorumdam fratrum ordinis sancti Augustini non habitantium in eodem in spiritualibus et temporalibus graviter erat collapsum et hoc per diligentem inquisitionem invento quodque nulla spes restabat decetero ut reformari in ordine suo posset, sui capituli accedente consensu dictis fratribus amotis, exinde ordinem vestrum in monasterium ipsum induxerit et instituto ibidem conventu abbati postmodum electo a vobis munus benedictionis duxerit impendendum, nos vestris supplicationibus inclinati, quod ab eodem episcopo super hoc provide factum est, ratum et gratum habentes id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Mediolani Idus Iulii pontificatus nostri anno nono.

Or. Perg. An roth- und gelbseidenen Fäden hängt das Bleisiegel. Regesten No. 769. Fehlt bei Potthast, Regesta Pontificum.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów